- NEURI
- NEURIpopuli Sarmatiae Europaeae quos. Mela l. 2. c. 1. ad ortum Tyrae fluv. locat, Solinus c. 20. vero ctrca Borysthenem. Horum urbs Nerva, in ora Livoniae extema, a Revalia urbe 3. leuc. in Boream distans, nonnullis esse ex allusione nominis videtur. Baudrando ubi fuerint, non constat. Sed ad Tyram aut Boristhenem, longe distabant in Meridiem a Narva Livoniae, iuxta Sinum Finnicum, 30. fere leuc. a Revalia in Ortum, ubi alias Hirst fuêre, Sanson. Hos narrant in lupos se transformare, et ad priorem, cum volunt, formam redire. Mela loc. cit. Neurit statum singulis tempus est, quô si velint, in lupos, iterumque in eos qui fuêre, mutentur. Ubi notat Voss. non omnibus Neuris idem esse tempus, quô sese in lupos transforment, sed unicuique statum tempus μεταμορφώσεως suae. Verum, si Herodotum sequamur, legendum erit, singulis annis. Porro de Neuris omnes conveniunt, praeter Val. Flaccum, qui Neuris tribuit, id quod alii aliis Scitharum populis, cum et illos et Iazyges scribit parentes suos devorare, l. 6. v. 121.——— Et raptor avorumNeures, et expertes canentes Iazyges aevi.Non recte vulgo legitur, et raptor amorum. Nec melliora sunt illa, quae viri eruditi substituunt. Horum meminit Dionys. v. 310.Ἔνθα Μελάτχλαινοί τε καὶ ἀνέρες ἱππημολγοί,Νεύροι θ᾿ Ἱππόποδές τε, Γελωιοί τ᾿, ἠδ᾿ Ἀγάθυρσοι,῟Ηχι Βορυςθένεος ποταμοῦ τετανυσμένον ὕδωρΜίσγεται Εὐξείνῳ, κριοῦ προπάροιςθε μετώτου.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.